APVLEI
APOLOGIA SIVE PRO SE DE MAGIA
LIBER
Sequitur enim de speculo longa illa et censoria
oratio,
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans:
'Habet speculum philosophus,
possidet speculum philosophus'.
Vt igitur habere concedam
-- ne aliquid obiecisse te credas, si negaro -- ,
non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque
ad speculum solere.
Quid enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex
eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi syrmate,
histrionis crocota, orgia, mimi centunculo? non opinor.
Nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
Quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere,
et speculi non tam possessio
culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est,
quando et quibus praesentibus in speculum
inspexerim, quoniam, ut res est,
magis piaculum decernis speculum
philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
XIV
Cedo nunc, si et inspexisse me fateor,
quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non
uno loco conditam,
sed quoquo uelis paruo speculo
promptam gestare?
An tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam
formam suam?
Equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur
et publicitus simulacrum suum cuique,
quod uideat, pro meritis praemio tribui.
Aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae
uolunt?
Nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur,
hoc natura oblatum culpabile iudicandum est,
cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
Quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina
sumitur,
neque tamen similitudo aeque ut in speculis
comparet;
deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor
et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat,
cum in eo uisitur imago mire relata, ut similis, ita
mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera;
eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte
pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit,
tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus
eiusdem laetantis uel dolentis imitatur.
Enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide
incussum uel cera inustum
uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio
adsimulatum est,
non multa intercapedine temporis dissimile redditur et
ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet.
Tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam
leuitas illa speculi fabra
et splendor opifex.
XV
Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis
sequenda est,
qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae
suae passus est,
aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur
in statuis et imaginibus non repudiandis,
cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in
lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
An turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare?
An non Socrates
philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis,
crebro ut semet in speculo
contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus,
impendio procuraret ne dignitatem corporis malis moribus
dedecoraret,
qui uero minus se commendabilem forma putaret, sedulo
operam daret ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
Adeo uir omnium sapientissimus speculo
etiam ad disciplinam morum utebatur.
Demosthenen uero, primarium dicendi artificem,
quis est qui non sciat semper ante speculum
quasi ante magistrum causas meditatum?
Ita ille summus orator, cum a Platone
philosopho facundiam hausisset,
ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset,
nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo
petiuit.
Vtrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda
oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti,
apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud
omnis homines semper disserenti,
de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et
malorum docenti?
Quid, quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum
inuisere?
Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum
etiam ipsius similitudinis rationem considerare:
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut
quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes,
cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur
et retro expressae contrauersim respondeant,
an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis
oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti,
ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine
ullo foris amminiculo,
ut Archytas
putat, seu intentu aëeris coacti, ut Stoici rentur,
cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et
leui,
paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem
suam reduces atque ita,
quod extra tangant ac uisant, id intra speculum
imaginentur.
XVI
Videturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare
et inquirere et cuncta specula, uel uda uel
suda soli, uidere?
Quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio
necessaria est,
cur in planis quidem speculis
ferme pares optutus et imagines uideantur, tumidis uero et globosis omnia
defectiora,
at contra in cauis auctiora; ubi et cur laeua cum dexteris
permutentur;
quando se imago eodem speculo
tum recondat penitus, tum foras exerat;
cur caua specula, si exaduersum
soli retineantur, appositum fomitem accendant;
qui
fiat ut arcus in nubibus uarie, duo soles aemula similitudine uisantur,
alia praeterea eiusdem modi plurima,
quae tractat uolumine ingenti Archimedes
Syracusanus,
uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis
subtilitate,
sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus,
quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
Quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo
et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses,
mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum
a Thyesta tragico demutet,
tamen profecto discendi cupidine speculum
inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos
rugarum.
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo
uultu tuo dicere,
de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
Ea res est: praeter quod non sum iurgiosus,
etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui
et adhuc hercle non satis noui.
Id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et
ego discendo occupatus.
Ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit,
et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere,
sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena
indagare.
Igitur hoc mihi aduersum te usu uenit,
quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque
eum alter e tenebris prospectat.
Nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo
et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris,
cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo
conspicuus.