Liber nonus.
XX
De arcu coelesti
Arcus coelestis dictus a similitudine curvati arcus.
Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris
quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram
descendat.
Hic autem a sole resplendet, dum cavæ
nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus
speciem fingunt.
Cui varius color est: quia aqua
tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes irradiatæ
illi varios creant colores.
Arcus autem coelestis est
signum Testamenti quod posuit Deus inter se et
homines atque omnem animam vivam, ne perdat
eam diluvio.
Nam quod ille apparet in nubibus
et numquam nisi de sole resplendet, significat
quia illi non pereunt diluvio, qui in Prophetis et
omnibus Scripturis divinis tamquam Dei nubibus, virtutem agnoscunt Christi.
Nam quod in eodem
arcu color aquæ et ignis simul ostenditur, quia
ex parte cæruleus est, et ex parte rubicundus
apparet, quod utriusque iudicii testis sit: unius
videlicet faciendi et alterius facti, id est, quia mun-
dus iudicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultra
delebitur.
Iris, id est, arcus duorum iudiciorum
Dei figuram habere dicitur, hoc est, primi quod
per diluvium, secundi quod per ignem, ut est illud
in Apocalypsi:
Et iris in circuitu eius.
Serenitas
est indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Christi, post tenebras peccatorum data, ut est illud
in Evangelio:
Facto vespere dicitis serenum erit,
rubicundum est enim coelum.