Symbola divina et humana Pontificum
Imperatorum Regum
accessit brevis isagoge
Jacobi Typotii ex Musaeo Actavii de Strada.
Pragae: Sadeler, 1600-1603




Symbola V :
Serenitatem adfert


Symbola XXXVI :
Catharina de Medici Regina. Franciae


Hierographia XVII :
Eclipsis




α          ©

ⅩⅦ. HIEROGRAPHIA.

Eclipsis Lunae est defectus luminis Phaebei in Luna qui accidit, cum ipsa Soli ex diametro, opposita, vel cum exigua latitudine vel tota, vel aliqua sui parte in umbram terrae intermediae, incurrit, lumen enim tamdiu amittit, dum suo ipsa motu ex umbra terrae eluctetur & collustretur, quo solo lucet, iterum a Sole. Sub hisce tenebris Lunae, celat Mysta, & velut caligine inuoluit animi sollicitudines, quas quod P. Iouis non declaret, per me non eliminabuntur. Nam si tempus aperuit tempus ; falli qui possum, nolo fallere Lectorem. Verum enimuero non animi tantum anxietas, sed & fortunae anxiae disficultates per Eclipsim intelligi possunt. Et virilis animus vel sua virtute fretus, vel spe in Deum coniecta, non minus vere, quam grauiter dixerit : Hinc aliquando eluctabor. Multa profecto sunt constantiae humanae exempla, plura documenta fiduciae diuinae. Mrius quantis ex periculis euasit? Reuertere ab exilio Demosthenes & Cicero. Danielem ex morte eripuit Deus. Et me maiori miraculo idem Deus in custodia, non Leonum, sed hominum efferatiorum sustentauit : ac tandem a potentioribus aemulis seruatum liberauit, & vindicavit in suam solius potestatem. Deus bone & potens ; quam bonus? quam potens es? Diuinae Laudis gratia haec adscribo ; sed & consolationis humanae. Nam ferre qui poteit ; superare & potest injurias : Deus autem &vocatus & invocatus, duris in rebus, subsidio venit celerior vocatus. Ita vult, quod volumus, sirite volumus.
Symbola divina et humana Pontificum
Jacobi Typotii ex Musaeo Actavii de Strada.
Pragae: Sadeler, 1600-1603





Symbola V :
Serenitatem adfert

Priori parte Irides tergeminas :
Posteriori Solem unum vides plena facie,
an face dicam?
Hunc corona insignem ex spicis tritici,
illas manantes largo imbre,
Quae cum vides;
legis hic serenitatem procellae ruumt :
istic praesentiam eius,
qui nusquam nunquam abest.
Iridem desiniat Aristoteles.
Nos scimus esse momentum foederis :
quo infiniram Majestatem, infinita Bonitas conciliavit nobis, non audeo dicere, obligavit.
Quin etiam Romani Iridem
(ut Bekamus observat, & exstant numismara Traiani, atq ; aliprum)
florem cognominem & concolorem Iridi consecrarunt Spei.
Vt hinc liquido constet, sperandam esse doctrinaw serenitatem, etiamsi diversitas opinionum, omnia ferre videatur.




α          ©



ⅩⅩⅩⅥ. Hierographia duplex.

Imo simplex, eadem.
Symbolum enim idem planet :
Feret lux ista quietem, serenitatem :
hanc tempori, illam rebus interpretor.
Hieroglypton ante declaratum,
& idem est Corna istic, regiae fortunae :
hic absq; corna idem, facultatibus privatorum, eadem Iridis imago promittit.