Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 2056. Italia saec. XIII


      fol 67  

      ⟨IX.2⟩ De ea que secundum ypotheses erraticorum prepositione
      Quod ergo secundum ordines sperarum huiusmodi utique erit.
      Proposito vero nobis et in quinque erraticis stellis, quemadmodum in Sole et Luna, apparentes ipsarum anomalias omnes demonstrare per planos et circulares motus completas,
      his quidem propriis existentibus natura divinorum, inordinatione vero et dissimillitudine aliorum,
      magnum quidem reputari decet quod secundum huiusmodi preportionem offitium et finem tamquam vere eius qui in philosophia mathematice theorie,
      difficille vero propter multa et convenienter a nullo prius adimpletum: